- PENATES
- PENATESServio in l. 2. Aen. v. 514. sunt omnes Dii, qui domicoluntur: parvae icunculae, quibus vinô et ture frequenter prisci faciebant. Dion. Halicarn. l. 1. Hist. Cicero, pro Domo sua. Cartarius in imag. Deor. A penus dicti, teste Tulliô l. 2. de Nat. Deorum: nempe quia coluntur in penetralibus, h. e. penitis aedibus, ut Isidor. ait extremo l. 8. Eoque alludere videtur Poeta Aen. l. 1. v. 708.Quinquaginta intus famulae, quibus ordine longoCura penum struere, et flammis adolere Penates.Atque idcirco Festus penetralia dicit esse Deorum Penatium sacraria. Qui penates dici putant, quasi penes nos natt, aut quorum beneficio penitus vivamus et sapiamus, ut ἐτομολογίξει Macrob. l. 3. c. 4. analogiâ ipsâ refelluntur. Nam ut a magnus est magnus, unde magnates; a summus, summas, unde summates; ab optimus, optimas, unde optimates: sic a penus est penas, unde penates. Penas olim fuisse in usu, cognoscimus ex eo, quod Dionys. Halicarn. l. 1. scribat, se in pervetusta aede sub Veliâ conspexisse Deorum Penatium signa, cum inscriptione ΔΕΝΑΣ: quod ipse fatetur esse PENAS. Porro quisint Dii Penates, non satis convenit; Cum alii putent esse Neptunum, et Apollinem; alii Iovem, Iunonem, et Minervam; alii Caelum, et Terram. Hetrusci vero, quemadmodum tradit Arnob. l. 3. Deos Consentes, sive Complices, quorum et numerum et nomina, ignota esse docent. Et haec ratio videri possit, cur Romanorum penates (quos eosdem esse, ac Samothracas Cassius Hemina scripsit, teste Macrobiô l. 3. c. 4.) dicantur Samothraces, idque pro Samthraces, ab Ebraeo Gap desc: Hebrew i. e. occultare, unde et Saturnus dicitur. M. infertum, ut in simpulum, ambubaia, etc. Similitudo vocis Samthraces errori praebuit ansam, ut putaretur, Dardanum Deos hosce ex Samothracia in Phrygiam, Aeneam vero ex Phrygiâ in Italiam detulisse, quemadmodum scribit Varro l. 2. rerum humanarum, Voss. l. 1. de Idolol. c. 12. Vide Nat. Com. l. 4. Mytholog. c. 2. Nic. Lloydius. Ut et supra in voce Cabiri. Rosinus Penatum varia recensens genera, ait quosdam esse totius generis humani, ut Pallada summum aethera, Iovem medium et Iunonem infimum: Alios caeli, alios cuiusque civitatis, alios cuiusque domus. Quos in Italiam Deos Penates Aeneas portavit, quorumque templum in octava urbis regione collocatur, quinam ii fuerint, discrepantAuctores. Alii enim volunt, Neptunum et Apollinem illos fuisse, quos muros Troiae exstruxisse constat: Alii Vestam dicunt, alii alios. Dionys. Halicarn. loc. cit. refert, se vidisse Romae in templo obscuro et humili, non procula Foro, simulacra Deorum Troianorum, cum hac inscript. Denates pro Penates: fuisse autem duos hastatos Iuvenes, sedentium habitu, admodum antiqui operis; et addit, similia horum simulacra, militari habitu, in multis quoque aliis templis conspici. Lud. Vives Vestam non tam fuisse ex Penatibus, quam Penatibus additum focum, et duos illos Iuvenes, de quibus Dionysius, Castorem, et Pollucem esse contendit; quos tamen negat Penates Troianorum fuisse, cum sub ipsum bellum Troianum, raptâ iam Helenâ, primum vitae concesserint. Vide illum in Augustin. de Civ. Dei l. 1. c. 3. Cui Vossius, quoad prius assentiens, addit: Hos enim coluêre Romani: et potuêre eos credere Urbis custodes, propter operam nobilem, quam bellô navâsse Latino dicebantur, de orig. et progr. Idol. l. 1. c. 12. At de Penatibus Troianis ab Aenea advectis, ut Dionysius ac Livius credi volunt, ibid. ait: sed vulgarem adversus opinionem de Aeneae in Italia adventu multa obici possunt: et ut habeamus fidem hoc asserentibus, non propterea Aeneas in Latium magis, quam Antenor in terrasEuganeas patrios advexerit Penates. Dictatorem coeterosque Magistratus Romanos, quô die dignitatem quisque suam inibat, sacra Penatibus, et vestae sacere consuevisse, refert Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 14. An inter occulta sacra, quae praeter ignem perpetuo ardentem, in Vestae delubro, ingenti Religione asservabantur, Dii quoque Pendtes fuerint, vide eundem l. 2. c. 12. Eorum sacraria Festo Penetralia dicuntur, vide infra. Iisdem somnia sua Veteres narrabant, Propertius l. 2. El. 29. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.